Heaven and Hell (Harley) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. [XXVIII.] DE LOQUELA ANGELORUM CUM HOMINE. Angeli, qui loquuntur cum homine, non loquuntur in sua lingua, sed in lingua hominis, et quoque in aliis linguis quas homo callet, non autem in linguis homini ignotis. Causa quod ita sit, est quia angeli, cum loquuntur cum homine, vertunt se ad illum, et conjungunt se illi, et conjunctio angeli cum homine facit ut uterque simili cogitatione sit et quia hominis cogitatio cohaeret cum ejus memoria, et inde fluit loquela, ideo uterque est in eadem lingua. Praeterea angelus aut spiritus, cum venit ad hominem, et per conversionem ad illum conjungitur ei, venit in omnem ejus memoriam, in tantum ut vix aliter sciat quam quod ex se sciat quae homo scit, ita quoque linguas. Cum angelis de hac re locutus sum, et dixi, quod forte autument, quod illi loquantur mecum vernacula mea, quia ita appercipitur, cum tamen illi non sint qui loquuntur, sed ego; et quod hoc constare possit ex eo, quod angeli non possint eloqui unam vocem linguae humanae (n. 237); et praeterea lingua humana est naturalis, et illi sunt spirituales, et spirituales non aliquid naturaliter proferre possunt. Ad haec dixerunt, quod sciant quod conjunctio eorum cum homine, cum quo loquuntur, sit cum cogitatione ejus spirituali, sed quia illa influit in cogitationem ejus naturalem, et haec cohaeret cum memoria ejus, quod ideo appareat illis lingua hominis sicut sua, similiter omnis scientia ejus, et quod hoc fiat ex causa, quia placuit Domino, ut talis conjunctio et quasi insertio caeli sit apud hominem sed quod status hominis hodie sit alius, ut talis conjunctio non amplius sit cum angelis, sed cum spiritibus qui non in caelo sunt. Cum spiritibus de eadem hac re etiam locutus sum; sed illi non credere voluerunt, quod homo loquatur sed illi in homine, tum quod homo non sciat quae scit, sed illi, et sic quod omnia quae homo novit sint ab illis: volui pluribus evincere quod non ita sit, sed incassum. Quinam intelliguntur per spiritus et quinam per angelos, in sequentibus ubi de Mundo Spirituum agendum est, dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church