Heaven and Hell (Harley) n. 250

Previous Number Next Number See English 

250. At loqui cum angelis caeli non conceditur aliis quam qui in veris ex bono sunt, primario qui in agnitione Domini ac Divini in Humano Ipsius; quia hoc verum est in quo caeli sunt; nam, ut supra ostensum est, Dominus est Deus caeli (n. 2-6): Divinum Domini facit Caelum (n. 7-12): Divinum Domini in Caelo est amor in Ipsum, et charitas erga proximum ab Ipso (n. 13-19): Universum Caelum in uno complexu refert unum Hominem, similiter unaquaevis Societas Caeli ac unusquisque Angelus est in perfecta forma humana, et hoc ex Divino Humano Domini (n. 59-86). Ex quibus patet, quod loqui cum angelis caeli non detur aliis quam apud quos interiora aperta sunt per Divina vera usque ad Dominum nam in illa influit Dominus apud hominem, et cum Dominus etiam caelum influit. Quod Divina vera aperiant interiora hominis, est quia homo ita creatus est, ut quoad internum hominem sit imago caeli, et quoad externum sit imago mundi (n. 57), et internus homo non aperitur quam per Divinum verum procedens a Domino, quia id est lux caeli et vita caeli (n. 126-140).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church