251. Influxus Ipsius Domini apud hominem est in frontem illius, et inde in totam faciem; quoniam frons hominis correspondet amori, et facies correspondet omnibus interioribus ejus. {1} Influxus angelorum spiritualium apud hominem est in caput ejus undequaque a frontispicio et temporibus ad omnem partem sub qua est cerebrum, quia illa regio capitis correspondet intelligentiae. Influxus autem angelorum caelestium est in illam partem capitis sub qua est cerebellum, et vocatur occipitium, ab auribus undequaque circum usque a cervice, nam illa regio correspondet sapientiae. Omnis loquela angelorum cum homine intrat per illas vias in cogitationes ejus. Inde apperceptum est, quinam angeli fuerunt, qui mecum locuti sunt. @1 Quod frons correspondeat amori caelesti, et inde in Verbo significet illum amorem (n. 9936). Quod facies correspondeat interioribus hominis, quae sunt cogitationis et affectionis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, 5165, 5168, 5695, 9306). Quod etiam facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n. 4791-4805, 5695). Quod inde "facies" in Verbo significet interiora (n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796).$