Heaven and Hell (Harley) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. {1} Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli. @1 Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (n. 3405 5146. 5147). Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707). Quod quantum homo ab extemis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (n. 4598. 6183, 6333 [? 6313]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church