Heaven and Hell (Harley) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori caelo ascendere nec aliquis ex superiori caelo descendere: qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church