Heaven and Hell (Harley) n. 362

Previous Number Next Number See English 

362. Contraria autem sors divitum est, qui non crediderunt Divinum, et illa quae caeli et ecclesiae sunt ab animo rejecerunt; illi in inferno sunt, ubi sordes, miseriae, et egestas in talia vertuntur divitiae quae amantur pro fine; nec modo divitiae, sed etiam ipsi usus qui sunt vel ut vivant genio, et indulgeant voluptatibus, utque abundantius et liberius possint animum flagitiis dare, vel ut emineant super alios quos contemnunt. Illae divitiae, et illi usus, quia nihil spirituale in se habent, sed terrestre, sordescunt; spirituale enim in divitiis et earum usibus, est sicut anima in corpore, et sicut lux caeli in humida humo; et quoque putrescunt sicut corpus absque anima, et sicut humida humus absque luce caeli. Hi sunt {1}quos divitiae seduxerunt, et e caelo detraxerunt. @1 quos pro "quibus"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church