Heaven and Hell (Harley) n. 363

Previous Number Next Number See English 

363. Unumquemvis hominem manet post mortem ejus affectio seu amor dominans ille non exstirpatur in aeternum; quoniam hominis spiritus prorsus est sicut ejus amor, et quod arcanum est, cujusvis spiritus et angeli corpus est ejus amoris forma externa prorsus correspondens formae internae quae est ejus animi et mentis: inde est quod spiritus noscantur quales sunt ex facie, ex gestibus, et ex loquela et quoque nosceretur homo quoad spiritum suum dum vivit in mundo, si non didicisset facie, gestu, et loquela mentiri non sua. Inde constare potest, quod homo in aeternum maneat, qualis est ejus affectio seu amor praedominans. Loqui datum est cum aliquibus, qui vixerunt ante septendecim saecula, quorum vita ex scriptis eo tempore nota est, et compertum quod adhuc ferat illos amor suus qui tunc fuit. Inde quoque constare potest, quod amor divitiarum ac usuum ex divitiis maneat unumquemvis in aeternum, et prorsus talis sit qualis comparatus est in mundo cum ea tamen differentia, quod divitiae apud illos quibus inserviverant pro bonis usibus vertantur in jucunditates secundum usus, et quod divitiae apud illos quibus inserviverant pro malis usibus vertantur in sordes, quibus etiam tunc delectantur similiter ut in mundo divitiis propter malos usus. Quod tunc delectentur sordibus, est quia spurcae voluptates et flagitia, quae fuerunt usus ex illis, et quoque avaritia, quae est amor divitiarum absque usu, sordibus correspondent; sordes spirituales non aliae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church