375. Unusquisque scit, quod bini conjuges qui se amant, interius uniti sint, et quod essentiale conjugii sit unitio animorum seu mentium. Inde quoque sciri potest, quod quales animi seu mentes in se sunt, talis unitio sit, et quoque talis inter illos amor: mens formatur unice ex veris et bonis; nam omnia quae in universo sunt, se referunt ad bonum et verum, et quoque ad conjunctionem eorum; quare mentium unitio prorsus talis est, qualia sunt vera et bona ex quibus formatae sunt: consequenter, quod unitio mentium, quae formatae sunt ex genuinis veris et bonis, sit perfectissima. Sciendum est, quod non aliquid se mutuo plus amet, quam verum et bonum; quapropter ex illo amore descendit amor vere conjugialis.{1} Amant quoque se falsum et malum, sed hic amor vertitur dein in infernum. @1 Quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad bonum et verum (n. 2451 [? 2452], 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122). Et ad conjunctionem utriusque (n. 10555). Quod inter bonum et verum sit conjugium (n. 1094 [? 1904], 2173, 2503 [? 2508]). Quod bonum amet, et ex amore desideret verum, et conjunctionem ejus secum, et quod inde in perpetuo conatu conjunctionis sint (n. 9206, 9207, 9495). Quod vita veri sit ex bono (n. 1589, 1997, 2579 [? 2572], 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 9667). Quod verum sit forma boni (n. 3049, 3180, 4574, 9154). Quod verum ad bonum sit sicut aqua ad panem (n. 4976).$