376. Ex illis quae de origine amoris conjugialis nunc dicta sunt, concludi potest quinam in amore conjugiali sunt, et quinam non sunt: quod in amore conjugiali sint, qui ex Divinis veris in Divino bono sunt et quod amor conjugialis tantum genuinus sit, quantum vera, quae conjunguntur bono, magis genuina sunt. Et quia omne bonum, quod conjungitur veris, est a Domino, sequitur quod nemo in amore vere conjugiali possit esse, nisi agnoscat Dominum ac Divinum Ipsius; nam absque agnitione illa Dominus non influere potest, ac conjungi veris quae apud hominem.