Heaven and Hell (Harley) n. 379

Previous Number Next Number See English 

379. Amor vere conjugialis nec dabilis est inter unum maritum et plures uxores id enim destruit originem ejus spiritualem, quae est ut ex binis formetur una mens pro inde destruit conjunctionem interiorem, quae est boni et veri, quae est ex qua ipsa essentia illius amoris. Conjugium cum pluribus quam cum una est sicut intellectus divisus in plures voluntates ac sicut homo non uni sed pluribus addicatus ecclesiis, sic enim destrahitur fides ejus usque ut nulla fiat. Angeli dicunt, quod plures uxores ducere sit prorsus contra Divinum ordinem et quod id ex pluribus causis sciant, et quoque ex eo, quod ut primum cogitant de conjugio cum pluribus, abalienentur ab interna beatitudine et caelesti felicitate, et quod tunc fiant sicut ebrii, quia disjungitur bonum a suo vero apud illos et quia interiora quae mentis eorum ex sola cogitatione cum aliqua intentione in talem statum veniunt, percipiunt clare quod conjugium cum pluribus quam cum una inter num eorum claudat, et faciat ut loco amoris conjugialis se inferat amor lasciviae, qui amor abducit a caelo.{1} [2]Dicunt porro quod homo aegre hoc comprehendat, quia pauci sunt qui in genuino amore conjugiali sunt, et qui in illo non sunt, prorsus nihil sciunt de interiori jucundo, quod in illo amore est, sed solum de jucundo lasciviae, quod jucundum vertitur in injucundum post brevem cohabitationem; at jucundum amoris vere conjugialis non solum perstat ad senectam in mundo, sed etiam fit jucundum caeli post obitum, et tunc interiori jucundo impletur, quod perficitur in aeternum. Dixerunt etiam, quod beatitudines amoris vere conjugialis possint enumerari ad plura millia, quarum ne quidem una homini nota est, nec intellectu comprehendi potest ab aliquo, qui non in conjugio boni et veri est a Domino. @1 Quoniam maritus et uxor unum erunt, et cohabitabunt in intimo vitae, et quia faciunt simul unum angelum in caelo, quod ideo amor vere conjugialis non dabilis sit inter unum maritum et plures uxores (n. 1907, 2740). Quod plures uxores simul ducere sit contra ordinem Divinum (n. 10835 [? 10837]). Quod conjugium non sit nisi unius mariti et unius uxoris, clare percipiatur ab illis qui in regno caelesti Domini sunt (n. 865, 3246, 9902 [? 9002, 9961], 10172) causa est, quia angeli ibi in conjugio boni et veri sunt (n. 3246). Quod permissum fuerit genii Israeliticae plures uxores ducere, et ad uxores adjungere concubinas, non autem Christianis, causa erat quia gens illa in externis absque internis erat; Christiani autem possunt esse in internis, ita in conjugio boni et veri (n. 3246, 4837, 8809).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church