Heaven and Hell (Harley) n. 380

Previous Number Next Number See English 

380. Amor dominii unius super alterum prorsus tollit amorem conjugialem, et ejus caeleste jucundum nam, ut supra dictum est, amor conjugialis et ejus jucundum consistit in eo, ut unius voluntas sit alterius, et hoc mutuo et vicissim hoc amor dominii in conjugio destruit, nam dominans vult ut sua voluntas sola sit in altero, et reciproce alterius in semet nulla, inde non mutuum, proinde nulla communicatio alicujus amoris et ejus jucundi cum altero, et vicissim quae tamen communicatio et inde conjunctio est ipsa interior jucunditas, quae beatitudo vocatur, in conjugio; amor dominii hanc beatitudinem, et cum illa omne caeleste et spirituale illius amoris, prorsus exstinguit, usque adeo ut non sciatur quod sit; et si diceretur, pro tam vili haberetur, ut ad solam mentionem beatitudinis inde vel riderent vel irascerentur. [2]Quando unus vult seu amat quod alter, tunc liberum est utrique, nam omne liberum est amoris at liberum nulli est, ubi dominium: unus est servus; dominans quoque, quia ducitur a cupiditate dominandi ut servus sed hoc prorsus non comprehendit, qui non scit quid liberum amoris caelestis. At usque ex illis quae de amoris conjugialis origine et essentia supra dicta sunt, sciri potest, quod quantum dominium intrat, tantum mentes non conjungantur sed dividantur: dominium subjugat, et mens subjugata vel nullius voluntatis est, vel est voluntatis oppositae; si nullius voluntatis, est quoque nullius amoris si voluntatis oppositae, est odium loco amoris. [3] Interiora eorum, qui in tali conjugio vivunt, contra se mutuo collidunt et pugnant, sicut solent duo opposita inter se, utcunque exteriora retinentur et sedantur tranquillitatis causa; collisio et pugna interiorum illorum se revelat post eorum mortem conveniunt ut plurimum, et tunc dimicant inter se sicut hostes, et se mutuo dilaniant: agunt enim tunc secundum statum interiorum suorum. Pugnas et dilaniationes illorum aliquoties mihi datum est videre, et quorundam plenae erant vindictis et saevitiis: interiora enim cujusvis in altera vita mittuntur in liberum, nec amplius coercentur ab externis, propter causas in mundo quisque enim tunc talis est qualis est interius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church