381. Datur quoddam instar amoris conjugialis apud quosdam, sed usque non est amor conjugialis si non in amore boni et veri sunt est amor apparens sicut conjugialis ex pluribus causis, nempe ut serviantur domi, ut in securo sint, vel in tranquillitate, vel in otio, vel ut ministrentur cum non bene valent et senescunt, vel ob curam liberorum quos amant: quibusdam est coactum ex timore pro conjuge, pro fama, pro malis quibusdam lascivum quod inducit. Amor conjugialis etiam differt apud conjuges apud unum potest esse plus ejus aut minus, apud alterum parum aut nihil; et quia differt, uni potest esse caelum, alteri infernum.