Heaven and Hell (Harley) n. 384

Previous Number Next Number See English 

384. Conjugia in terris, quia sunt seminaria generis humani, et quoque angelorum caeli, (nam ut supra in suo articulo ostensum est, Caelum est ex humano genere,) tum quia ex spirituali origine sunt, nempe ex conjugio boni et veri, ac Divinum Domini in illum amorem principaliter influit, ideo sanctissima sunt coram angelis caeli; et vicissim adulteria, quia sunt contraria amori conjugiali, spectantur ab illis ut profana nam angeli sicut in conjugiis spectant conjugium boni et veri, quod est caelum, ita in adulteriis spectant conjugium falsi et mali, quod est infernum: quapropter dummodo audiunt nominari adulterium, se avertunt; quae etiam est causa, quod cum homo adulterium committit ex jucundo, claudatur ei caelum; quo clauso non amplius agnoscit Divinum, nec aliquid fidei ecclesiae.{1} Quod omnes qui in inferno sunt, sint contra amorem conjugialem, percipere datum est ex sphaera inde exhalata, quae erat sicut perpetuus conatus dissolvandi et violandi conjugia; ex qua patuit, quod jucundum regnans in inferno sit jucundum adulterii, et quod jucundum adulterii sit quoque jucundum destruendi conjunctionem boni et veri, quae conjunctio facit caelum. Inde sequitur, quod jucundum adulterii sic jucundum infernale prorsus oppositum jucundo conjugii, quod est jucundum caeleste. @1 Quod adulteria sint profana (n. 9961, 10174). Quod adulteris claudatur caelum (n. 275 [? 2750]). Quod qui in adulteriis jucundum perceperunt, in caelum venire nequeant (n. 539, 2733, 2747-2749, 2751, 10175). Quod adulteri sint immisericordes, et absque religioso (n. 824, 2747, 2748). Quod adulterorum ideae sint spurcae (n. 2747, 2748). Quod in altera vita ament sordes, et in talibus infernis sint (n. 2755, 5394, 5722). Quod per "adulteria" in Verbo significentur adulterationes boni, et per "scortationes" perversiones veri (n. 2466, 2729, 3399, 4865, 8904, 10648).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church