Heaven and Hell (Harley) n. 385

Previous Number Next Number See English 

385. Erant quidam spiritus, qui ex usu in vita corporis, me solertia peculiari infestabant, et hoc per influxum molliusculum quasi undantem, qualis solet esse proborum spirituum sed perceptum quod in illis essent astutiae et similia, ut captarent et fallerent. Tandem locutus sum cum uno ex illis, qui quod fuerit dux exercitus, cum vixit in mundo, mihi dictum est; et quia percepi quod in ideis cogitationis ejus esset lascivum, locutus sum cum illo de conjugio loquela spirituali cum repraesentativis, quae plene exprimit sensa, et momento plura. Dixit quod in vita corporis adulteria pro nihilo reputaverit. Sed ei dicere datum est, quod adulteria sint nefanda, tametsi apparent coram illis qui tales, ex jucundo quod captarunt, et ex persuasione inde, quod non talia, immo quod licita quod etiam scire posset ex eo, quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde etiam seminaria regni caelestis, et idcirco quod nusquam violanda, sed sancta habenda; tum ex eo, quod scire debet quia in altera vita est, ac in statu perceptionis, quod amor conjugialis a Domino per caelum descendat, et quod ab illo amore, ut a parente, derivetur amor mutuus, qui est firmamentum caeli et ex eo, quod adulteri, dum modo approximant ad societates caelestes, sentiant graveolentiam suam, et se inde praecipitent versus infernum: ad minimum potuisset scire, quod violare conjugia sit contra leges Divinas, et contra omnium regnorum leges civiles, tum contra genuinum lumen rationis, quia contra ordinem et Divinum et humanum, praeter plura. Sed respondebat, quod talia non cogitaverit in vita corporis. Voluit ratiocinari num ita esset sed dictum est ei, quod veritas non admittat ratiocinia, patrocinantur enim jucundis, ita malis et falsis et quod primum cogitare debeat de illis quae dicta sunt, quia vera aut etiam ex illo principio, quod notissimum est in mundo, quod nemo alteri facere debeat, quod non velit ut alter faciat sibi; et sic si quis ipsius uxorem, quam amavisset, quod fit in principio omnis conjugii, tali modo decepisset, tunc cum in statu excandescentiae super id esset, si ex illo statu loqueretur, annon quoque ipse adulteria detestaturus fuisset; et tunc, quia ingenio pollet, se confirmavisset plus quam alii contra illa, usque ut damnavisset illa ad infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church