Heaven and Hell (Harley) n. 387

Previous Number Next Number See English 

387. [XLI.] DE FUNCTIONIBUS ANGELORUM IN CAELO. Functiones in caelis non enumerari, nec describi possunt in specie, sed modo de illis aliquid dici in genere, nam sunt innumerae, et quoque secundum societatum officia varia: unaquaevis enim societas peculiare officium obit; nam sicut societates distinctae sunt secundum bona, (videatur supra, n. 41,) ita secundum usus, quoniam bona apud omnes in caelis sunt bona in actu, quae sunt usus. Unusquisque ibi usum praestat, nam regnum Domini est regnum usuum.{1} @1 Quod regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038). Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038) Quod omnes in altera vita usus praestare debeant (n. 1103). Quod etiam mali et infernales, sed quomodo (n. 696). Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (n. 4054, 6815); illustratum (n. 7038). Quod beatum angelicum consistat in bonis charitatis, ita in usibus praestandis (n. 454).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church