Heaven and Hell (Harley) n. 388

Previous Number Next Number See English 

388. Sunt in caelis sicut in terris plures administrationes nam sunt ecclesiastica, sunt civilia, et sunt domestica: quod sint ecclesiastica, constat ex illis quae supra de Cultu Divino (n. 221-227), dicta et ostensa sunt quod civilia, ex illis quae de Regiminibus in Caelo (n. 213-220) et quod domestica, ex illis quae de Habitationibus et Mansionibus Angelorum (n. 183-190), et de Conjugiis in Caelo (n. 366-386): inde patet, quod functiones et administrationes intra quamvis societatem caelestem sint plures.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church