Heaven and Hell (Harley) n. 485

Previous Number Next Number See English 

485. [L.] QUOD JUCUNDA VITAE CUJUSVIS POST MORTEM VERTANTUR IN CORRESPONDENTIA. Quod affectio regnans seu amor dominans maneat in aeternum apud unumquemvis, in praecedente articulo ostensum est; quod autem jucunda affectionis seu amoris illius vertantur in correspondentia, nunc ostendendum est. Per verti in correspondentia, intelligitur in spiritualia quae correspondent naturalibus. Quod vertantur in spiritualia, constare potest ex eo, quod homo, quamdiu in corpore suo terrestri est, in mundo naturali sit; at postquam id corpus relinquit, in mundum spiritualem veniat, ac corpus spirituale induat. (Quod angeli sint in perfecta forma humana, et quoque homines post mortem; et quod corpora eorum, quibus induti, sint spiritualia, videatur supra, n. 73-77, et n. 453-460; et quid correspondentia spiritualium cum naturalibus, n. 87-115.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church