486. Omnia jucunda, quae. homini, sunt amoris ejus regnantis, nam homo nihil aliud sentit jucundum quam quod amat, ita maxime id quod super omnia amat. Sive dicas amorem regnantem, sive id quod super omnia amat, idem est. Jucunda illa sunt varia, totidem in genere quot sunt amores regnantes, proinde quot homines, spiritus et angeli; nam unius amor regnans non est omnimode similis alterius. Inde est, quod nusquam prorsus similis facies uni sit quae alteri, nam facies est imago cujusvis animi, et in mundo spirituali est imago cujusvis amoris regnantis. Jucunda cujusvis in specie etiam sunt infinitae varietatis, nec datur unum alicujus jucundum omnimode simile aut idem cum altero, tam quae succedunt unum post alterum, quam quae simul sunt unum cum altero, unum idem cum altero non datur. Sed usque haec jucunda in specie apud unumquemvis se referunt ad unum ejus amorem, qui est amor regnans, illum enim componunt, et sic unum cum illo faciunt. Similiter omnia jucunda in genere se referunt ad unum amorem universaliter regnantem; in caelo ad amorem in Dominum, et in inferno ad amorem sui.