Heaven and Hell (Harley) n. 500

Previous Number Next Number See English 

500. Cum dicitur voluntas et cogitatio, tunc per voluntatem etiam intelligitur affectio et amor, tum omnis jucunditas et voluptas quae sunt affectionis et amoris, quia haec se referunt ad voluntatem ut ad suum subjectum, nam quod homo vult, hoc amat, ac jucundum et volupe sentit; et vicissim, quod homo amat, ac jucundum et volupe sentit, hoc vult: per cogitationem autem tunc intelligitur etiam omne id per quod confirmat affectionem seu amorem suum, nam cogitatio non aliud est quam voluntatis forma, seu ut appareat in luce quod homo vult; haec forma sistitur per varias analyses rationales, quae originem suam ducunt e spirituali mundo, et sunt proprie spiritus hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church