Heaven and Hell (Harley) n. 501

Previous Number Next Number See English 

501. Sciendum est, quod homo prorsus talis sit, qualis est quoad sua interiora, et non qualis est quoad exteriora separata ab interioribus. Causa est, quia interiora sunt ejus spiritus, ac vita hominis est vita sui spiritus, inde enim corpus vivit; quapropter etiam qualis homo est quoad sua interiora, talis manet in aeternum. Exteriora autem, quia pertinent etiam ad corpus, separantur post mortem, et ea quae ex illis adhaerent spiritui, sopiuntur, ac modo inserviunt pro plano interioribus, ut supra, ubi actum est de memoria hominis post mortem remanente, ostensum est. Inde patet, quaenam sunt propria hominis, et quaenam non sunt propria ejus, quod nempe apud malos omnia illa quae sunt exterioris cogitationis ex qua loquuntur, et exterioris voluntatis ex qua agunt, non sint eorum propria, sed illa quae sunt eorum interioris cogitationis et voluntatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church