Heaven and Hell (Harley) n. 505

Previous Number Next Number See English 

505. Cum spiritus in statu interiorum suorum est, tunc patet manifeste qualis homo in se fuit in mundo, agit enim tunc ex proprio suo; qui interius in bono fuit in mundo, is tunc rationaliter et sapienter agit, immo tunc sapientius quam in mundo, quia solutus est a nexu cum corpore, et inde cum terrestribus, quae obscurarunt et quasi nubem interposuerunt. Qui autem in malo fuit in mundo, is tunc insipide et insane agit, immo insanius quam in mundo, quia in libero est, et non coercetur: cum enim in mundo vixit, sanus fuit in externis, nam per illa finxit hominem rationalem; quare cum externa illi ablata sunt, revelantur insaniae ejus. Malus, qui in externis effigiat bonum hominem, comparari potest vasi exterius nitido et polito, ac tecto velamine, intra quod reconditae sunt omnis generis spurcities, et secundum Domini effatum, "Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie (Matth. xxiii. 27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church