Heaven and Hell (Harley) n. 506

Previous Number Next Number See English 

506. Omnes qui in bono vixerunt in mundo, et ex conscientia egerunt, qui sunt qui agnoverunt Divinum, et amaverunt Divina vera, imprimis qui applicuerunt illa vitae, apparent sibi, cum in statum interiorum suorum mittuntur, sicut qui expergefacti a somno in vigiliam veniunt, et sicut qui ex umbra in lucem. Cogitant etiam ex luce caeli sic ex interiore sapientia, et ex bono agunt sic ex interiore affectione: influit etiam caelum in eorum cogitationes et affectiones cum beato et jucundo interiore, de quo prius non noverunt; nam illi communicationem habent cum angelis caeli; tunc etiam agnoscunt Dominum, et colunt Ipsum ex ipsa vita sua, nam in vita sua propria sunt, quando in statu interiorum suorum, ut mox supra (n. 505) dictum est et quoque agnoscunt et colunt Ipsum ex libero, nam liberum est interioris affectionis. Recedunt etiam sic a sancto externo et veniunt in sanctum internum, in quo ipse cultus vere consistit talis est status illorum, qui secundum praecepta in Verbo Christianam vitam egerunt. [2] At prorsus contrarius est status illorum, qui in mundo in malo vixerunt, et quibus nulla conscientia, et inde negaverunt Divinum; nam omnes qui in malo vivunt, interius in se negant Divinum, utcunque cum in externis sunt putant se non negare sed agnoscere, nam agnoscere Divinum ac male vivere, opposita sunt. Qui tales sunt, apparent in altera vita, cum in statum interiorum suorum veniunt, cum audiuntur loqui et spectantur agere, sicut fatui nam a suis cupiditatibus malis erumpunt in nefaria, in contemptus aliorum, in subsannationes et blasphemias, in odia, in vindictas, machinantur dolos, quidam eorum tali astutia et malitia, ut vix credi possit ut similis fuerit intus in aliquo homine: sunt enim tunc in statu libero agendi secundum voluntatis eorum cogitata, quia separati ab exterioribus, quae illos in mundo coercuerunt et refrenarunt: verbo, sunt rationalitate orbati, quia rationale in mundo non {1}resederat in interioribus eorum, sed in exterioribus: at usque tunc apparent sibi ipsis sapientes prae aliis. [3] Quia tales sunt, ideo cum in secundo hoc statu sunt, remittuntur per breves vices in statum exteriorum suorum, et tunc in memoriam actorum suorum, cum fuerunt in statu interiorum. Quidam tunc pudefiunt, et agnoscunt quod insani fuerint quidam non pudefiunt; quidam indignantur quod non liceat illis in statu exteriorum suorum continue esse sed his ostenditur, quales futuri si in hoc statu continue essent, quod nempe similia clandestine molirentur, ac per apparentias boni, sinceri, et justi, seducerent simplices corde et fide, et ipsi semet perderent in totum nam exteriora flagrarent tandem simili incendio quo interiora, quod consumeret omnem vitam eorum. @1 resederat pro "residerat"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church