550. Spiritus mali in mundo spirituum valde puniuntur, ut per poenas deterreantur a malis faciendis. Hoc quoque apparet sicut a Domino. At usque nihil poenae ibi est a Domino, sed ab ipso malo; nam malum cum sua poena ita conjunctum est ut separari nequeant: infernalis enim turba nihil plus cupit et amat quam malum agere, imprimis poenas infligere et cruciare, et quoque malum faciunt et poenas infligunt cuivis qui non tutatur a Domino; quapropter cum malum fit ex malo corde, tunc quia id a se rejicit omnem tutelam a Domino, irruunt in illum, qui tale malum facit, infernales spiritus, et puniunt. Hoc illustrari aliquatenus potest ex malis et eorum poenis in mundo, ubi etiam conjuncta sunt. Leges enim ibi praescribunt poenam cuivis malo; quapropter qui in malum etiam in poenam mali ruit. Differentia solum est, quod malum in mundo possit abscondi, non autem in altera vita. Ex his constare potest, quod Dominus nulli malum faciat; et quod hoc quoque simile sit sicut in mundo, quod non rex, nec judex, nec lex sint in causa quod puniatur reus, quia non sunt in causa mali apud malefactorem.