Heaven and Hell (Harley) n. 551

Previous Number Next Number See English 

551. [LVIII.] QUOD OMNES QUI IN INFERNIS SUNT, IN MALIS ET INDE FALSIS EX AMORIBUS SUI ET MUNDI SINT. Omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sunt, ac nullus ibi qui in malis et simul in veris. Plerique mali in mundo sciunt vera spiritualia, quae sunt vera ecclesiae, didicerunt enim illa ab infantia, et dein ex praedicatione et ex lectione Verbi, ac postea locuti sunt ex illis; quidam etiam induxerunt alios credere quod Christiani corde essent, quia sciverunt ex veris cum simulata affectione loqui, et quoque sincere agere sicut ex spirituali fide: sed ii ex illis qui in se cogitaverunt contra illa, et abstinuerunt a malis faciendis secundum cogitata sua solum modo propter leges civiles, et propter famam, honores, et lucra, omnes corde mali sunt, et modo quoad corpus et non quoad spiritum in veris et bonis sunt; quapropter cum in altera vita eis auferuntur externa, ac revelantur interna, quae spiritus illorum fuerunt, sunt prorsus in malis et falsis, et non in aliquibus veris et bonis; et patet, quod vera et bona modo resederint in memoria eorum, non aliter ac scientifica, et quod inde deprompserint illa, cum locuti sunt, et simulaverunt bona sicut ex spirituali amore et fide. Cum tales immittuntur in sua interna, consequenter in sua mala, tunc non amplius loqui possunt vera, sed modo falsa, quoniam loquuntur ex malis, nam loqui ex malis vera est impossibile, quoniam tunc spiritus non est nisi quam suum malum, et falsum procedit ex malo. Unusquisque spiritus malus in hunc statum redigitur, antequam conjicitur in infernum (videatur supra, n. 499-512); hoc dicitur vastari quoad vera et bona;{1} et vastatio non est nisi quam immissio in interna, ita in proprium spiritus, seu in ipsum spiritum. (De his quoque videatur supra, n. 425.) @1 Quod mali, antequam dejiciuntur in infernum devastentur quoad vera et bona, et quod illis ademptis ferantur ex se in infernum (n. 6977, 7039, 7795, 8210, 8232, 9330). Quod Dominus non devastet illos, sed quod illi se ipsos (n. 7642 [? 7643], 7926). Quod omne malum in se habeat falsum, quapropter qui in malo sunt, etiam in falso sunt, tametsi quidam id nesciunt (n. 7577, 8094). Quod qui in malo sunt, non possint nisi quam falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437). Quod omnes, qui in inferno sunt, loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7357, 7698 [? 7689]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church