Heaven and Hell (Harley) n. 563

Previous Number Next Number See English 

563. Apparebant aliqui spiritus mihi in occidentali plaga versus meridionalem, qui dicebant se in magna dignitate constitutos fuisse in mundo, et quod mererentur praeferri aliis ac illis imperare. Illi explorati ab angelis quales intus essent; et comperti quod in muniis suis in mundo non spectaverint ad usus, sed ad semet, et sic quod se usibus praetulerint; verum quia ambiebant et impense flagitabant praefici aliis, etiam datum est interesse illis qui consultabant de rebus dignioris negotii; sed perceptum est, quod nihil ad negotia, de quibus agebatur, possent attendere, et non videre res intus in se, et quod locuti sint non ex usu rei, sed ex proprio, et quoque quod vellent agere ex beneplacito secundum favorem; quapropter ex functione illa emissi sunt, ac relicti ut alibi sibi munia quaererent. Pergebant itaque ulterius in plagam occidentalem, ubi hic et ibi recepti sunt, sed ubivis illis dictum est, quod non cogitent nisi quam de se, et non de aliqua re nisi ex se; ita quod stupidi essent, et modo sicut sensuales corporei spiritus: quapropter relegati ubicunque venerunt. Post aliquod tempus visi sunt, quod ad incitas redacti sint, et quaererent stipem. Inde quoque patuit, quod qui in amore sui sunt, utcunque ex igne sui amoris sicut sapienter videantur loqui in mundo, usque id sit solum ex memoria et non ex aliqua luce rationali; quare in altera vita, cum res memoriae naturalis non reproduci amplius permittitur, sunt aliis stupidiores, et hoc ex causa, quia separati a Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church