Heaven and Hell (Harley) n. 564

Previous Number Next Number See English 

564. Sunt duo dominii genera; unum est amoris erga proximum, et alterum est amoris sui. Haec duo dominia sunt sibi in sua essentia prorsus opposita. Qui dominatur ex amore erga proximum, is vult omnibus bonum, et nihil plus amat quam usus, ita servire aliis (per servire aliis intelligitur aliis bonum velle et usus praestare, sive sit ecclesiae, sive patriae, sive societati, sive concivi:) hoc ejus amor est, et hoc jucundum cordis ejus. Is quoque quantum evehitur ad dignitates supra alios, tantum laetatur; verum non propter dignitates, sed propter usus, quos tunc in pluri copia et majori gradu praestare potest. Tale dominium est in caelis. At, qui dominatur ex amore sui, is vult nulli bonum, sed sibi soli: usus, quos praestat, sunt propter sui honorem et gloriam, qui ei sunt soli usus servire aliis est ei propter finem ut serviatur, honoretur, ac dominetur: ambit dignitates non propter bona quae praestanda patriae et ecclesiae, sed ut in eminentia et gloria sit, et inde in sui cordis jucundo. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis, verum tunc illi non dominantur, sed usus quos amant; et cum usus, dominatur Dominus. At qui in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam in mundo sunt in inferno, et ibi vilia mancipia. Vidi potentes, qui in mundo ex amore sui dominati sunt, rejectos inter vilissimos, et quosdam inter illos qui in latrinis ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church