572. Tenendum est, quod ignis ille seu calor infernalis vertatur in intensum frigus, cum influit calor e caelo, et tunc horrescunt illi qui ibi, sicut qui correpti sunt a febri gelida, et quoque intus cruciantur; et hoc ex causa, quia prorsus sunt contra Divinum, et calor caeli, qui est amor Divinus, exstinguit calorem inferni, qui est amor sui, et cum illo ignem vitae eorum, unde tale frigus, et inde horror, et quoque cruciatus. Fit quoque ibi tunc caligo, et inde infatuatio, et caligatio. Sed hoc raro fit solum cum insultus, dum ibi ultra modum crescunt, sedandi sunt.