573. Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. Omnia inferna tales societates sunt; quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum.