Heaven and Hell (Harley) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. Sciendum est, quod tametsi omnes qui in una societate caeli sunt, quando simul ut unum apparent in similitudine hominis, usque non una societas sit similis homo sicut altera distinguuntur inter se sicut facies humanae ex una stirpe ex simili causa, de qua prius (n. 47), quod nempe varientur secundum varietates boni, in quo sunt, et quod format illos. In perfectissima et pulcherrima forma humana apparent societates quae in intimo seu supremo caelo sunt, et ibi in medio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church