Heaven and Hell (Harley) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Memoratu dignum est, quod quo plures in una societate caeli sunt, et illi unum agunt, eo ejus forma humana perfectior sit nam varietas in formam caelestem disposita facit perfectionem, ut prius (n. 56) ostensum est; et varietas datur ubi plures. Omnis etiam societas caeli crescit numero indies; et sicut crescit, perfectior fit sic non modo societas perficitur, sed etiam caelum in communi, quia societates constituunt caelum. Quoniam caelum ex crescente multitudine perficitur, patet quantum falluntur illi qui credunt quod caelum claudatur ex plenitudine; cum tamen contrarium est, quod nusquam claudatur, et quod plenitudo major et major perficiat illud: quapropter angeli nihil potius desiderant, quam ut ad illos novi hospites angeli veniant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church