Last Judgment (Chadwick) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. ((ii.)) Quod Genus Humanum sit Seminarium Caeli, constabit ex articulo sequente, ubi ostendendum quod caelum et infernum sint ex humano genere, ita quod genus humanum sit seminarium caeli. In antecessum memorabitur quod sicut huc usque, hoc est, a prima creatione, formatum est caelum ex humano genere, ita posthac formandum et locupletandum sit. Dari quidem potest, quod humanum genus super una tellure pereat, quod fit cum id se prorsus separat a Divino; nam tunc homini non amplius est vita spiritualis, sed, modo naturalis, qualis est bestiis; et cum homo talis est, non societas formari potest, et in vinculis teneri per leges, quoniam homo absque influxu caeli, ita absque regimine Divino, foret insanus, ac rueret effrene in omnia nefaria, unus contra alterum. Sed tametsi humanum genus per separationem a Divino super una tellure periret, quod tamen ne fiat providetur a Domino, usque tamen permanet super aliis; sunt enim tellures in Universo ad aliquot centena millia, videatur in opusculo De Telluribus in Mundo nostro Solari, quae Plantae vocantur, et de Telluribus in Caelo Astrifero. Dictum mihi est e caelo, quod genus humanum super hac tellure periisset, usque ut hodie non exstitisset unus, nisi Dominus in mundum venisset, ac in hac tellure induisset Humanum, ac id Divinum fecisset; et quoque nisi Dominus dedisset hic tale Verbum, quod esset caelo angelico pro basi et pro conjunctione: quod per Verbum sit conjunctio caeli cum homine, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 303-310). Sed quod ita sit, non comprehendi potest quam ab illis qui spiritualiter cogitant, hoc est, ab illis qui per agnitionem Divini in Domino conjuncti sunt caelo, nam hi solum spiritualiter possunt cogitare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church