Last Judgment (Chadwick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. ((i.)) Quod Genus Humanum sit basis, super quo fundatur Caelum, est quia homo ultimo creatus est; et quod ultimo creatum est, hoc est basis omnium quae praecedunt. Creatio incohavit a supremis seu intimis, quia ex Divino, et processit ad ultima seu extrema, et tunc primum substitit: ultimum creationis est mundus naturalis, et in eo terraqueus orbis cum omnibus quae super illo. Quando haec peracta sunt, tunc creatus est homo, et in illum collata sunt omnia ordinis Divini a primis ad ultima; in intima ejus collata sunt illa quae in primis illius ordinis sunt, in ultima ejus quae in ultimis; sic ut homo factus sit Divinus ordo in forma. Inde est, quod omnia quae in homine et apud hominem sunt, tam ex caelo quam ex mundo sint, ex caelo illa quae ejus mentis sunt, et ex mundo illa quae ejus corporis; influunt enim illa quae caeli sunt in ejus cogitationes et affectiones, ac sistunt illas secundum receptionem ab ejus spiritu; et ea quae mundi sunt influunt in ejus sensationes et voluptates, et sistunt illas secundum receptionem in ejus corpore, sed accommodate secundum convenientias cogitationum et affectionum ejus spiritus. Quod ita sit, videatur in pluribus articulis, ubi actum est De Caelo et Inferno, imprimis in his: Quod Universum Caelum in uno complexu referat unum hominem (n. 59-67); Quod unaquaevis societas in Caelis similiter (n. 68-72); Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta forma humana (n. 73-77). Et quod hoc sit ex Divino Humano Domini (n. 78-86). Ac praeterea in articulo, De Correspondentia omnium Caeli cum omnibus Hominis (n. 87-{1}102); De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris (n. 103-115); et De Forma Caeli (n. 200-212). Ex hoc creationis ordine constare potest, quod talis continens nexus sit a primis ad ultima, ut simul spectata constituant unum, in quo non separari potest prius a posteriori, prorsus sicut non causa a suo effectu, ita non mundus spiritualis a mundo naturali, nec hic ab illo; proinde non caelum angelicum a genere humano, nec humanum genus a caelo angelico: quapropter ita provisum est a Domino, ut unum mutuas operas praestet alteri, nempe caelum angelicum humano generi, et humanum genus caelo angelico. Inde est, quod mansiones angelicae quidem sint in caelo, ad visum separatae a mansionibus ubi sunt homines, sed usque sunt apud hominem in ejus affectionibus boni et veri: quod ad visum separatae sistantur est ex apparentia, ut constare potest ex articulo, ubi in opere De Caelo et Inferno actum est de Spatio in Caelo (n. 191-199). Quod angelorum mansiones sint apud homines in eorum affectionibus boni et veri, intelligitur per haec Domini verba, "Ille qui amat Me, sermonem meum servat, et Pater meus amabit illum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus" (Joh. xiv. 23);

per "Patrem" et "Dominum" ibi etiam intelligitur caelum, nam ubi Dominus ibi caelum, Divinum enim procedens a Domino facit caelum (videatur in opere De Caelo, n. 7-12, et n. 116-125): et quoque per haec Domini verba, Paracletus Spiritus veritatis "apud vos manet, et in vobis est" (Joh. xiv. 17):

"Paracletus" est Divinum Verum procedens a Domino, unde etiam vocatur "Spiritus veritatis;" ac Divinum Verum facit caelum, et quoque angelos, quia sunt recipientes; quod Divinum procedens a Domino sit Divinum Verum, et inde Caelum Angelicum, videatur in opere De Caelo (n. 126-140). Simile etiam intelligitur per haec Domini verba, "Regnum Dei intus in vobis est" (Luc. xvii. 21);

"regnum Dei" est Divinum Bonum et Verum, in quibus sunt angeli. Quod angeli et spiritus apud hominem sint, et in ejus affectionibus, datum est millies videre ex illorum praesentia et mansione apud me; sed angeli et spiritus non sciunt apud quos homines sunt, sicut nec homines cum quibus angelis et spiritibus cohabitant, hoc enim novit et disponit solus Dominus. Verbo, est omnium affectionum boni et veri extensio in caelum, et communicatio et conjunctio cum illis ibi qui in similibus affectionibus sunt; et est extensio omnium affectionum mali et falsi in infernum, ac communicatio et conjunctio cum illis ibi qui in similibus affectionibus sunt: est affectionum extensio in mundum spiritualem, paene sicut est visus in mundum naturalem; communicationes utrobivis sunt paene similes, cum differentia tamen, quod in mundo naturali sint objecta, at in mundo spirituali sint societates angelicae. Ex his patet quod talis sit nexus caeli angelici et humani generis, ut unum subsistat ab altero, et quod caelum angelicum absque humano genere sit sicut domus absque fundamento, nam in illud desinit caelum, et super eo requiescit. Haec se habent sicut apud ipsum hominem in particulari; ejus spiritualia, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, influunt in ejus naturalia, quae sunt ejus sensationum et actionum, et ibi desinunt et subsistunt; homo nisi his quoque gauderet, seu absque illis terminis seu ultimis esset, ejus spiritualia, quae sunt cogitationum et affectionum ejus spiritus, diffluerent, sicut interminata seu quae sunt absque fundo: similiter fit cum homo transit e naturali mundo in spiritualem, quod fit cum moritur; tunc, quia spiritus est, non subsistit super propria basi, sed super communi basi, quae est genus humanum. Qui non scit arcana caeli, credere potest quod angeli subsistant absque hominibus, et quod homines absque angelis; sed asseverare possum ex omni experientia de caelo, et ex omni sermone cum angelis, quod nullus angelus seu spiritus subsistat absque homine, et nullus homo absque spiritu et angelo, et quod mutua et reciproca conjunctio sit. Ex his primum constare potest quod genus humanum et caelum angelicum unum {2}faciant, et subsistant a se mutuo et vicissim, et quod sic auferri unum alteri nequeat. @1 102 pro "112"$ @2 faciant pro "faciunt"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church