Last Judgment (Chadwick) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. ((iv.)) Quod perfectio Caeli crescat secundum Pluralitatem, constat ex ejus forma, secundum quam consociationes ibi ordinatae sunt, et communicationes fluunt, quod sit omnium perfectissima; et in forma perfectissima quo plures sunt eo plurium directio et consensus ad unum datur, et eo arctior et unanimior conjunctio; consensus et inde conjunctio crescit ex pluralitate, nam unumquodvis ibi inseritur ut affine intermedians duos aut plures, et quod inseritur hoc confirmat et conjungit. Forma caeli est similis formae mentis humanae, cujus perfectio crescit secundum incrementa veri et boni, unde intelligentia et sapientia; quod forma mentis humanae, quae est in sapientia et intelligentia caelesti, sit similis formae caeli, est quia mens est minima imago ejus formae; inde est quod communicatio omnimoda sit cogitationum et affectionum boni et veri apud homines tales et apud angelos cum societatibus caeli circumcirca, et extensio secundum incrementa sapientiae, ita secundum pluralitatem cognitionum veri quae implantatae sunt intellectui, et secundum copiam affectionum boni quae implantatae sunt voluntati, ita quae menti, nam mens consistit ex intellectu et voluntate. Mens humana et angelica talis est, ut locupletari queat in aeternum, et sicut locupletatur, ita perficitur; quod fit imprimis cum homo ducitur a Domino, nam tunc introducitur in genuina vera quae implantantur intellectui, et in genuina bona quae implantantur voluntati, nam Dominus tunc disponit omnia mentis talis in formam caeli, usque tandem ut sit caelum in minima forma. Ex hac comparatione patet, quia similis res est, quod pluralitas angelorum perficiat caelum. Omnis etiam forma ex variis consistit; forma quae non ex variis consistit, non est forma, quia non habet quale, nec aliquas mutationes status: quale cujusvis formae est ex ordinatione variorum inibi inter se, et ex respectu eorum mutuo, exque consensu ad unum, ex quo omnis forma consideratur ut unum; talis forma, quo plura sunt taliter inibi ordinata, eo perfectior est, nam unumquodvis, ut supra dictum est, confirmat, corroborat, conjungit, et sic perficit. Sed haec melius constare possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, imprimis ubi actum est de eo, Quod unaquaevis Societas caeli sit Caelum in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 51-58); tum ubi actum est De Forma Caeli, secundum quam Consociationes et Communicationes ibi (n. 200-212), et De Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church