Last Judgment (Chadwick) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. ((v.)) Quod omne opus Divinum spectet Infinitum et Aeternum, constare potest ex multis tam quae in caelo existunt quam quae in mundo; utrobivis nusquam datur unum prorsus simile seu idem cum altero; non datur una facies prorsus similis seu eadem cum alterius, nec dabitur in aeternum; pariter non datur unius animus prorsus similis alterius; quare quot homines, tum quot angeli, tot facies et tot animi; nusquam datur in uno homine, in quo tamen innumerabiles partes sunt quae constituunt corpus, et innumerabiles affectiones quae constituunt animum, aliquod prorsus simile aut idem quod in altero; inde est, quod unusquisque vitam distinctam ab alterius vita agat. Similis res est in omnibus et singulis naturae. Quod talis infinita varietas sit in omnibus et singulis, ducit causam ex omnium origine ex Divino, quod Infinitum est; inde est quaedam imago Infiniti ubivis, ob finem ut omnia spectentur a Divino ut suum opus, et simul ut omnia spectent Divinum ut Ejus opus. Quomodo unumquodvis in natura spectat Infinitum et Aeternum, inserviat illustrationi leve quoddam argumentum: quodlibet semen, sive sit fructus arboris, sive messis, sive floris, ita creatum est, ut multiplicari possit in infinitum, et durare in aeternum; ex uno enim semine nascuntur plura, usque ad quinque, decem, viginti, centum; ex singulis his etiam totidem, talis fructificatio ex uno semine continue perstans modo intra centum annos posset implere non solum unius telluris superficiem, sed etiam superficies tellurum usque ad myriades: eadem etiam ita creata sunt, ut durationes eorum sint aeternae: inde patet, quomodo in his est idea infiniti et aeterni: similiter in reliquis. Caelum angelicum est, propter quod omnia in Universo creata sunt; nam caelum angelicum est finis propter quod genus humanum, et genus humanum est finis propter quod caelum aspectabile, et inibi tellures; quapropter id opus Divinum, nempe caelum angelicum, primario spectat Infinitum et Aeternum, proinde multiplicationem ejus absque fine, nam ibi ipsum Divinum habitat: inde quoque constare potest, quod genus humanum nusquam desiturum sit; nam si desineret, finiretur opus Divinum per certum numerum, et sic periret respectus infiniti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church