Last Judgment (Chadwick) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quod finis ecclesiae sit quando non amplius intra ecclesiam est fides, notum est ex Verbo, sed nondum notum est quod non aliqua fides sit si non charitas; quapropter de hac re aliqua in nunc sequentibus dicentur. Quod in fine ecclesiae nulla sit fides, praedicitur a Domino, "Filius hominis cum venerit, num inveniet fidem in terra?" (Luc. xviii. 8;) et quoque quod tunc nulla charitas, In consummatione saeculi "multiplicabitur iniquitas, refrigescet charitas multorum... et praedicabitur id Evangelium in toto terrarum orbe;... et tunc veniet finis" (Matth. xxiv. 12, 14). Consummatio saeculi est ultimum tempus ecclesiae. Describitur in eo capite a Domino status successive decrescens ecclesiae quoad amorem et fidem, sed describitur ibi per meras correspondentias; quare illa quae ibi praedicta sunt a Domino non possunt intelligi, nisi sensus spiritualis correspondens singulis ibi sciatur; quapropter datum mihi est a Domino explicare omnia quae in illo capite, et aliqua quae in sequente dicta sunt, de Consummatione Saeculi, de Adventu Ipsius, deque successiva Vastatione Ecclesiae, et de Ultimo Judicio, in Arcanis Caelestibus, quae ibi videantur (n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759(? 3757), 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church