Last Judgment (Chadwick) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. Aliqua nunc dicentur de eo, quod nulla fides sit si non charitas. Autumatur quod sit fides quamdiu creduntur doctrinalia ecclesiae, ita quod sit apud illos qui credunt; sed solum credere non est fides, at velle et facere id quod creditur est fides. Doctrinalia ecclesiae quando solum creduntur, non sunt in vita hominis, sed solum in ejus memoria et inde in externi hominis cogitatione, nec intrant in ejus vitam priusquam in ejus voluntatem et inde in actiones; tunc primum est [aliquid] in hominis spiritu; nam spiritus hominis cujus vita est ipsa vita hominis, formatur ex voluntate ejus, ac tantum ex cogitatione, quantum haec procedit ex voluntate: memoria hominis et inde cogitatio est modo atrium, per quod fit introductio. Sive dicas voluntatem sive amorem, idem est, quoniam unusquisque quod vult id amat, et quod amat id vult; ac voluntas est receptaculum amoris, et intellectus, cujus est cogitare, est receptaculum fidei. Homo multa potest scire, cogitare et intelligere, sed illa quae non concordant cum voluntate seu cum amore ejus, rejicit a se, cum sibi soli relictus ex sua voluntate seu ex suo amore meditatur; et ideo quoque illa rejicit post vitam corporis, cum in spiritu vivit; nam id solum manet in spiritu hominis, quod intravit in ejus voluntatem seu amorem, ut mox supra dictum est; cetera post mortem spectantur sicut aliena, quae quia non amoris ejus sunt, ejicit domo, et quoque aversatur. Alia res est, si homo doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo sunt, non modo credit, sed etiam vult illa et facit illa, tunc fit fides: fides enim est affectio veri ex velle verum quia est verum; nam velle verum quia est verum est ipsum spirituale hominis; est enim abstractum a naturali, quod est velle verum non propter verum, sed propter sui gloriam, famam, et lucrum: verum enim abstracte a talibus spectatum est spirituale, quia in sua essentia est Divinum: quare velle verum quia est verum, est quoque agnoscere et amare Divinum: duo illa prorsus conjuncta sunt, et quoque spectantur ut unum in caelo, Divinum enim quod procedit a Domino in caelo est Divinum Verum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 128-132), et illi sunt angeli in caelis, qui recipiunt illud, et faciunt suae vitae. Haec dicta sunt, ut sciatur quod fides non sit solum credere, sed velle et facere, proinde quod nulla fides sit si non charitas: charitas seu amor est velle et facere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church