Last Judgment (Chadwick) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Quod hodie intra ecclesiam tam rara fides sit ut vix dici queat aliqua, patuit a multis tam doctis quam simplicibus, qui, post mortem spiritus explorati qua fide fuerunt in mundo; et compertum est quod unusquisque autumaverit fidem esse solum credere et sibi persuadere quod ita sit; et doctiores esse solum ex fiducia seu confidentia credere quod salventur per passionem Domini et intercessionem Ipsius; et quod vix aliquis noverit, quod nulla fides sit nisi sit charitas seu amor; immo nec sciverunt quid charitas erga proximum; nec quae differentia est inter cogitare et velle. Plerique ex illis a tergo rejecerunt charitatem, dicentes quod charitas nihil faciat, sed solum fides. Cum dictum est illis, quod charitas et fides unum sint, sicut voluntas et intellectus, et quod charitas resideat in voluntate et fides in intellectu, et quod separare unam ab altera, sit sicut separare voluntatem et intellectum, hoc non intellexerunt. Inde patuit, quod hodie vix aliqua fides sit. Hoc quoque illis ad vivum ostensum est: adducti sunt illi, qui in persuasione fuerunt quod fidem habuerint, ad societatem angelicam, ubi genuina fides erat, et tunc data communicatione clare perceperunt, quod illis nulla fides; quod dein quoque coram pluribus fassi sunt. Idem etiam ostensum est aliis modis penes illos qui professi sunt fidem, et putaverunt se credidisse, et non vixerunt vitam fidei quae est charitas; et quisque ex illis fassus est quod nulla eis fides fuerit, quia nihil ejus fuit in vita spiritus eorum, sed solum extra illam in aliqua cogitatione cum vixerunt in naturali mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church