59. ((iv.)) Cur usque ad diem Ultimi Judicii ibi tolerati sunt, causa erat, quia ex ordine Divino est quod omnes, quotcunque conservari possunt, conserventur, et hoc usque dum non amplius inter bonos esse possunt; quapropter omnes illi conservantur qui aemulari possunt vitam spiritualem in externis, ac illam sistere in vita morali sicut inibi foret, qualescunque sint quoad fidem et amorem in internis; tam quoque conservantur illi qui in sancto externo sunt, tametsi in nullo interno. Tales multi ex illa gente fuerunt, potuerunt enim pie cum vulgo loqui, sancte adorare Dominum, religiosum animis implantare, ac ducere ad cogitandum de caelo et inferno, ac tenere in bonis faciendis per praedicationem operum; inde potuerunt plures ducere ad vitam boni, ita in viam ad caelum; quapropter etiam multi ex illa religione salvati sunt, tametsi pauci ex ductoribus. Sunt enim hi, quales a Domino, intelliguntur per Pseudoprophetas, "qui veniunt... in indumentis ovium, ac intus sunt lupi rapaces" (Matth. vii. 15);
per "prophetas" in sensu Verbi interno intelliguntur qui docent verum, et per id ducunt ad bonum; ac per "pseudoprophetas," qui docent falsum, et per id seducunt. Sunt etiam sicut Scribae et Pharisaei, qui a Domino describuntur his verbis:
"In cathedra Mosis sedent...: omnia quae dicunt vobis ut servetis, servate et facite, sed secundum opera eorum ne facite; dicunt enim et non faciunt:... omnia opera sua faciunt ut ab hominibus spectentur praecludunt regnum caelorum hominibus, illi autem non introeunt:... exedunt domos viduarum, in speciem fundentes longas preces. "Vae vobis... hypocritae;... mundatis exteriorem partem poculi et patinae, intus autem sunt plena rapina et iniquitate... mundate primum interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum,... similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum... sic... vos extra apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate" (Matth. xxiii. 1-34). Quod tolerati sint, etiam est causa, quia unusquisque post mortem retinet suum religiosum, quod in mundo imbuit; quapropter etiam immittitur in illud utprimum in alteram vitam venit; et religiosum apud hanc gentem implantatum est a talibus, qui praetulerunt ore et finxerunt gestu sanctum, et quoque impresserunt fidem, quod salvari possint per eos: inde quoque erat, quod tales non illis ablati sint, sed quod inter suos conservati. Primaria causa est, quod ab uno judicio ad alterum conserventur omnes, qui vitam similem spirituali in externis agunt, ac pium et sanctum sicut internum aemulantur, a quibus simplices possunt erudiri et duci; non enim ulterius spectant simplices fide et corde, quam ad externum et coram oculis apparens: inde est, quod tolerati sint omnes qui tales fuerunt a tempore inchoatae Ecclesiae Christianae usque ad diem judicii; quod ultimum judicium bis prius exstiterit, et nunc tertio, ostensum est supra; illi omnes sunt qui "prius caelum" constituerunt, et qui in Apocalypsi (cap. xx. 5, 6) intelliguntur per illos "qui non ex prima resurrectione;" sed quia illi tales fuerunt, ut supra descriptum est, ideo id caelum destructum est, et illi qui a secunda resurrectione ejecti. At sciendum est, quod solum illi conservati fuerint, qui se in vinculis teneri passi sunt per leges tam civiles quam spirituales, quoniam hi in societate simul esse potuerunt; verumtamen non conservati sunt illi, qui non per illas leges in vinculis teneri potuerunt; hi in infernum conjecti sunt longe ante diem ultimi judicii, nam societates continue purificatae et repurgatae sunt a talibus. Inde est, quod illi qui scelestam vitam egerunt, et ad mala facienda pellexerunt vulgus, et intraverunt in nefandas artes, quales sunt apud illos qui in infernis (de quibus in opere De Caelo et Inferno, n. 580,) ejecti sint e societatibus, et hoc per vices. Pariter etiam auferuntur e societatibus illi qui interius boni sunt, ne contaminentur ab illis qui interius mali; nam illi qui boni sunt, percipiunt interiora, et ideo non spectant ad exteriora, nisi quantum cum interioribus concordant: hi per vices ante judicium mittuntur ad loca instructionis (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 512-520), et inde auferuntur in caelum; hi enim sunt ex quibus "novum caelum," et qui intelliguntur per illos qui "a prima resurrectione" sunt. Haec dicta sunt, ut sciatur cur tot ab illis, qui ex Pontificia religione fuerunt, usque ad diem ultimi judicii tolerati et conservati sunt: sed plura de eadem re dicentur in sequente articulo, ubi de "priori caelo," quod transivit, agendum est.