Last Judgment (Chadwick) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. ((v.)) Quomodo destructi et habitationes eorum desertum factae sunt, velim hic paucis describere; pluribus in Explicatione super Apocalypsin. Quod Babylonia, de qua ibi agitur, destructa sit, nemo alius potest scire, quam qui vidit; et mihi datum est videre quomodo ultimum judicium super omnes, et in specie super illos qui e Babylonia fuerunt, factum et peractum est, quare descriptionem faciam; hoc mihi concessum est, imprimis ob causam, ut reveletur mundo, quod omnia, quae in Apocalypsi praedicta sunt, Divinitus inspirata sint, et quod sit Liber propheticus Verbi; nam nisi id revelaretur mundo, et simul sensus internus, qui est in singulis ibi, sicut in singulis Prophetarum Veteris Testamenti, potuisset ille Liber ob non intellectum rejici; quod secum id incredulum ferret, quod illa, quae ibi dicuntur, non mereantur fidem, immo quod non ultimum aliquod judicium venturum sit, in qua fide se confirmarent illi qui e Babylonia, prae aliis: hoc ne fiat, placuit Domino, me facere testem ocularem. Sed omnia, quae visa sunt de ultimo judicio super illos qui e Babylonia, seu de destructione Babyloniae, non possunt hic afferri, quia tam multa sunt, ut librum facerent; quapropter hic solum aliquot communia tradam, reservando particularia ad Explicationem super Apocalypsin. Quoniam Babylonica gens consedit et extensa fuit super plures tractus in orbe spirituali, et societates sibi formavit in omni plaga ibi (ut ostensum est supra, n. 58), velim singillatim describere quomodo destructi sunt in qualibet plaga.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church