Last Judgment (Chadwick) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Post visitationem facta est destructio; nam visitatio semper praecedit. Visitatio est exploratio quales sunt, et quoque separatio bonorum a malis; ac boni inde auferuntur et mali relinquuntur. Illa peracta facti sunt ingentes motus terrae; ex quibus animadverterunt, quod ultimum judicium instaret; tremor etiam tunc occupavit omnes. Visi tunc illi qui in meridionali plaga habitabant, imprimis qui in magna urbe ibi (de qua supra, n. 58), quod discurrerent huc illuc, quidam ut proriperent se in fugam, quidam ut absconderent se in cryptis, quidam in cellis et foveis ubi thesauri eorum, quidam inde exportabant quicquid manibus obvenit: sed post terrae motus erupit ebullitio ab inferiori, quae evertit omnia quae in urbe et in circumjacente tractu: post ebullitionem venit vehemens ventus ab oriente, qui denudavit, concussit et evertit funditus omnia; et tunc omnes qui ibi erant ex omni loco et ex omni latebra educti sunt, et conjecti in mare, cujus aqua erat nigra; illi qui in id conjecti sunt erant ad plures myriades. Postea ex toto illo tractu abscendebat fumus, qualis post incendium, ac ultimo densus pulvis, qui per ventum orientalem delatus est ad mare, et superinstratus; in pulverem enim versa sunt thesauraria eorum, et omnia quae quia possidebant dixerunt sancta: quod pulvis ille superinstratus esset mari, erat quia talis pulvis significat damnatum. Ultimo visum est sicut nigrum volans super totum tractum illum, quod inspectum apparebat sicut draco; signum quod ex tota illa urbe magna et ex toto illo tractu, desertum factum sit: quod id visum sit, erat quia per "dracones" significantur falsa talis religionis, et per "domicilium eorum" significatur desertum post eversionem (Ut Jerem. ix. 11 (B.A. 12); cap. x. 22; cap. xlix. 33: Malach. i. 3). Visum etiam est, quod quidam haberent sicut lapidem molarem circum brachium sinistrum, quod erat repraesentativum quod e Verbo confirmaverint nefanda sua dogmata; "lapis molaris" significat talia: inde patuit quid in Apocalypsi per haec significatur:

"Angelus sustulit lapidem instar molae magnae, et projecit in mare, dicens, Ita cum impetu projicietur Babylon, urbs illa magna, nec amplius invenietur" (xviii. 21). Illi autem, qui in synedrio erant, etiam in eadem plaga sed propius ad orientem, in quo consultabatur de modis amplificandi dominium, et de modis continendi populum in ignorantia et inde in caeca obedientia (de quo synedrio videatur supra, n. 58), illi non conjecti sunt in mare nigrum,, sed in voraginem quae se aperuit in longum et profundum sub illis et circum illos. Ita ultimum judicium peractum est super Babylonicos in plaga meridionali. Ultimum judicium autem super illos qui anterius in plaga occidentali, et super illos qui in plaga septentrionali, ubi etiam magna urbs, ita factum est. Post ingentes terrae motus, qui convulserunt omnia usque ad fundum (hi terrae motus sunt qui intelliguntur in Verbo, Matth. xxiv. 7; Luc. xxi. 11; ac similes Apoc. vi. 12; cap. viii. 5; cap. xi. 13; cap. xvi. 18; et in propheticis Veteris Testamenti; et non terrae motus in hac terra,) quae ibi erant, pergebat ventus orientalis a meridie per occidentem in septentrionem, ac denudabat omnem illam regionem; primum illam quae anterius in plaga occidentali erat, ubi sub terris habitabant qui in saeculis obscuris vixerunt, postea urbem magnam, quae extensa fuit ab illa plaga usque per septentrionem ad orientem, ex quibus denudatis apparuerunt omnia; sed quia ibi non tantae gazae erant, non visa est aliqua ebullitio et igneum sulphureum consumens thesauros, sed modo eversio et destructio, et dein exhalatio omnium in fumum; ventus enim orientalis pergebat eundo et redeundo, ac evertit et destruxit, et quoque abstulit. Monachi cum plebe educebantur ad plures myriades, et partim conjecti sunt in mare nigrum a latere ejus quod spectat occidentem, partim in hiatum magnum meridionalem (de quo supra), partim in voraginem occidentalem, et partim in inferna gentilium; nam qui e saeculis obscuris erant, quoad partem erant idololatrae similes gentilibus. Fumus etiam inde visus est ascendens, et pergens usque ad mare, et super id volans, et crustam inducens nigram; nam illa pars maris, quo conjecti sunt, incrustabatur pulvere et fumo, in quos fatiscebant habitationes et divitiae eorum; quare mare illud non amplius ad visum existit, sed loco ejus sicut solum nigrum, sub quo infernum eorum. Ultimum judicium super illos qui in plaga orientali super montibus habitabant (de quibus etiam videatur supra, n. 58), ita peractum est. Montes illi visi sunt subsidere in profundum, et omnes, qui super illis, deglutiti: ac visus est ille, quem super uno monte ibi posuerunt, quem proclamarunt pro deo, quod niger factus sit, et dein ignitus, et cum illis in infernum praeceps dejectus: monachi enim ex vario ordine, qui super illis montibus erant, illum dixerunt esse Deum, et se Christum; et ubicunque iverunt, secum tulerunt nefandam persuasionem quod Christus essent. Ultimo factum est judicium super illos qui remotius in plaga occidentali habitabant, et ibi super montibus, qui intellecti sunt per "mulierem insidentem bestiae coccineae, cui septem capita quae septem montes" (de qua etiam supra, n. 58, relatum est). Illorum montes etiam visi sunt; quidam aperti in medio, ubi ingens hiatus factus circumductus in spiram, et ii, qui super illis, in illum conjecti: quidam montes evulsi sunt funditus, et prorsus inversi, ut quod supremum ibi erat, imum factum sit; illi qui inde in planitiebus erant, inundati sunt sicut diluvio et obtecti; at qui apud eos ex aliis plagis erant, illi conjecti sunt in voragines. Sed haec quae nunc dicta sunt, pauca sunt ex omnibus quae vidi; plura dabuntur in Explicatione super Apocalypsin. Haec facta et peracta sunt in principio anni 1757. Quod voragines attinet, in quas conjecti sunt omnes praeter illos qui in mare nigrum, sunt plures: quatuor mihi detectae sunt; una magna in plaga meridionali ad orientem ibi; altera in plaga occidentali ad meridiem; tertia in plaga occidentali ad septentrionem ibi; quarta ulterius in angulo inter occidentem et septentrionem: voragines et mare sunt inferna eorum. Haec visa sunt, at praeter illa sunt plura alia, quae non visa; gentis enim Babylonicae inferna sunt distincta secundum varias profanationes spiritualium, quae sunt boni et veri ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church