10455. `Et dixit ad Moschen, Vox belli in castris': quod significet oppugnationem veri et boni, quae caeli et Ecclesiae, a falsis et malis quae ab inferno, constat (c)a significatione `vocis' quod sit cogitatio et affectio, quae sunt interiora vocis, ita quale interiorum, de qua supra n. 10,454, ex significatione `belli' quod sit pugna veri ex bono cum falso ex malo, et in opposito sensu pugna falsi ex malo contra verum ex bono, de qua sequitur; et ex significatione `castrorum' quod sint Ecclesia et caelum; nam per castra filiorum Israelis illa repraesentabantur, videatur n. 10,038; inde patet quod per `vocem belli in castris' significetur oppugnatio veri et boni quae Ecclesiae et caeli a falsis et malis quae ex inferno; dicitur ex inferno, quia omnia falsa et mala inde sunt, et quia hic per `castra,' cum ibi vitulus aureus colebatur, significatur infernum, videatur infra n. 10,458. [2]Quod {1}haec per `vocem belli in castris' {2}significentur, est quia agitur nunc in sensu interno de interioribus gentis Israeliticae, {3}cujus interiora contra vera et bona Ecclesiae et caeli erant, ita prorsus ut {4}rejiceret illa; interiora enim {5}istius gentis occupata erant ab amoribus sui et mundi, et ubi illi regnant, ibi continue oppugnantur vera et bona Ecclesiae, utcumque externa in cultu {6}sancta appareant esse; sanctum {7}cultus apud illos est medium, (c)et eminentia (c)ac opulentia sunt fines{8}; ita illa quae caeli et Ecclesiae sunt, media sunt, et ea quae mundi et sui, fines sunt, ac finis propter quem apud hominem imperat, et medium servit; inde sequitur quod caelum apud tales serviat ac mundus imperet; proinde quod mundus sit supremo loco, ita loco capitis, (c)ac caelum inferiore loco, ita loco pedis; quapropter si caelum non favet amoribus {9}illorum, tunc dejicitur id infra pedes, ac calcatur et proculcatur {10}; tale inversum est apud illos apud quos amores sui et mundi regnant; inde quoque est quod tales inspecti ab angelis appareant inversi capite deorsum et pedibus sursum. [3] Quod `bellum' sit pugna veri cum falso, ac in opposito sensu falsi contra verum, est quia `bellum' in spirituali sensu non aliud est; tales pugnae etiam per `bella' in historicis Verbi in sensu interno significantur, etiam per `bella' in propheticis, ut constare potest (c)a locis e Verbo allatis n.1664, 8273. Qui non scit quod per `bella' in Verbo significentur bella in spirituali sensu, non scire potest quid involvunt illa quae de `bellis' memorantur apud Danielem vii, viii, xi, quaeque in Apocalypsi passim, et quae apud Evangelistas, ubi de ultimis Ecclesiae temporibus agitur Matth. xxiv 5-7; Marc. xi,i 7, 8; (c)et alibi. Inde (d)quoque est quod omnia instrumenta belli, sicut gladii, hastae, scuta, arcus, sagittae, et plura, significent talia quae sunt pugnae spiritualis; de quibus passim in explicationibus. @1 hoc$ @2 significetur$ @3 quorum$ @4 rejicerent$ @5 eorum$ @6 quasi sancto sint$ @7 i enim$ @8 propter quem$ @9 ejus$ @10 i , et sic rejicitur$