Arcana Coelestia (Potts) n. 10456

Previous Number Next Number See English 

10456. `Et dixit, Non vox clamoris victoria, et non vox clamoris res perdita': quod significet ab una parte caelum agere, ab altera infernum, ita falsum contra verum, ac verum contra falsum, constat (c)a significatione `vocis clamoris,' seu vocis in vociferatione, quod sit quale interiorum illius gentis, de qua supra n. 10,454; ex significatione `non {1}victoria et non res perdita' quod sit pendentia pugnae inter falsum et verum, et non decisio; et quia omne falsum est ab inferno, ac verum e caelo, per eadem verba significatur (d)quod caelum ab una parte {2}agat et infernum ab altera; quod `clamor' sit falsum, videatur n. 2240, {3}quod sit cogitatio cum plena intentione faciendi, n. 7119, et quod sit lamentatio interior, n. 7782. Per haec describitur status interiorum illius gentis in quo sunt quando infernum apud illos agit contra caelum, ac caelum agit contra infernum, ita cum inter utrumque tenentur, quod factum est quando in cultu externo erant, clauso interno; quod claudebatur ob causam ut usque per externa, quae erant (x)repraesentativa interiorum, esset communicatio cum caelo; de qua re supra actum est. @1 victoriae, et non rei perditae$ @2 agere$ @3 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church