Arcana Coelestia (Potts) n. 10458

Previous Number Next Number See English 

10458. `Et factum quemadmodum appropinquavit ad castra': quod significet ad infernum, in quo tunc illa gens, constat ex significatione `castrorum filiorum Israelis' quod sint caelum et Ecclesia, de qua n. 4236, 10,038; inde cum erant in cultu idololatrico, adorando vitulum pro Jehovah, per castra eorum significatur infernum, nam {1}repraesentativum caeli et Ecclesiae {2}vertitur in repraesentativum inferni, cum populus se a cultu Divino vertit in cultum diabolicum, qui erat cultus vituli. Simile per `castra' {3} significatur apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, adeo ut ascendere fecerim fetorem castrorum vestrorum etiam in nasum vestrum, iv 10;

{4}agitur ibi de vastatione veri, quo vastato `castra' significant infernum; quod de vastatione veri agatur, patet a singulis ibi in sensu interno spectatis, `pestis' enim est vastatio, n. 7102, 7505, {5}`via' est verum, (c)ac in opposito sensu falsum, {6} n. 10,422, {7}`Aegyptus' est externum et quoque infernum, in locis citatis n. 10,437, {8}`gladius' est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, {9}`juvenes' sunt vera Ecclesiae, n. 7668, {10}`occidi' est spiritualiter perire, n. 6767, 8902, {11}`captivitas' est privatio veri, n. 7990, {12}`equi' sunt intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6534, {13}`fetor' est abominabile quod ex inferno exhalat, n. 7161; inde patet quod `castra' in eo sensu sint infernum. Infernum etiam significatur per castra hostium qui contra Hierosolymam, et in genere qui contra filios Israelis, in historicis Verbi. @1 repraesentativa$ @2 vertuntur$ @3 i eorum$ @4 via Aegypti ibi est falsum quod ab inferno; juvenes qui occisi gladio sunt vera Ecclesiae; et equi sunt intellectus veri, et castra ex quibus foetor, est infernum ex quo foeda$ @5 quod via sit$ @6 i videatur$ @7 quod Aegyptus$ @8 quod gladius sit$ @9 quod juvenes sint$ @10 quod occidi sit$ @11 quod captivitas sit vastatio et$ @12 quod equi sint$ @13 quod foetor sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church