10459. `Et vidit vitulum et choreas': quod significet cultum infernalem, qui secundum jucundum amorum externorum illius gentis, ac inde festivitatem ejus interiorem, constat ex significatione `vituli' quod sit jucundum amorum externorum illius gentis, de qua supra n. 10,407; quod hic sit cultus secundum illud jucundum, est quia, cum appropinquabat Moscheh ad castra, {1}gens illa in eo cultu erat, qui cultus quod sit {2}ab inferno, constat ex illis quae {3}supra ostensa sunt; et ex significatione `chorearum' quod sint festivitas interior, de qua etiam supra n. 10,416. @1 in cultu erant$ @2 infernalis, patet$ @3 praecedunt$