10549. `Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt ad ostium tentorii': quod significet quod gens illa non in externo Verbi, Ecclesiae, et cultus esset, sed extra illud, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372, ex significatione `tentorii' quod sit sanctum cultus, Ecclesiae, et Verbi, de qua supra n. 10545, et ex significatione `surgere et stare ante ostium tentorii' quod sit extra illud; `ostium' enim est introitus, introductio, et communicatio, n. 2145, 2152, 8989; inde `stare ante illud' est non introire, introduci, et communicari.