Arcana Coelestia (Potts) n. 10550

Previous Number Next Number See English 

10550. `Et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium': quod significet quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant, sed quod evanescat ex captu eorum, constat ex significatione `spectare post Moschen' quod sit videre externum Verbi; per `Moschen' {1} significatur Verbum, ut supra n. 10549, et per `spectare post illum' significatur videre externum ejus; nam quod ante est significat quod intra est, et quod post est significat quod extra est; inde videre posteriora Jehovae et non facies est videre externum et non internum, de quibus ad versum ultimum hujus capitis; et ex significatione `usque dum intraret in tentorium' quod sit quod evanescat e captu illorum, nam cum intrabat, non amplius videbatur. @1 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church