10826. Qui faciunt Humanum Domini simile humano alius hominis, non cogitant de conceptione Ipsius ex ipso Divino, nec de resurrectione Ipsius cum toto corpore, {1}neque de Ipso viso cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, nec sciunt et capiunt quod corpus cujusvis sit similitudo seu effigies suae animae, {2}nec quod Dominus omnipraesens sit etiam quoad Humanum; inde enim fides omnipraesentiae Ipsius in Sacra Cena; omnipraesentia est Divina, Matth. xxviii 20. @1 nec$ @2 neque$