10827. Quia in Domino omne Divinum est, ideo Ipsi omnis potestas in caelis et in terris est, quod etiam Ipse dicit apud Johannem, Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, xvii 2:
apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre, xi 27:
et apud eundem, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii (x)18.