Arcana Coelestia (Potts) n. 10828

Previous Number Next Number See English 

10828. Dominus in mundum venit ut salvaret genus humanum, quod alioquin periisset morte aeterna; et per id salvavit, quod subjugaverit inferna, quae infestabant omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo; et simul per id quod glorificaverit Humanum Suum, sic enim inferna potest tenere subjugata in aeternum. Subjugatio infernorum,et simul glorificatio Humani Ipsius, facta est per tentationes in Humanum Suum admissas, et per continuas tunc victorias; passio Ipsius in cruce fuit ultima tentatio et plena victoria. Quod Dominus subjugaverit inferna, docet Ipse apud Johannem, Jesus dixit, Nunc anima Mea turbata est; Pater, eripe Me ex hac hora, sed propter hoc veni in {1}horam hanc; Pater, glorifica nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo; tunc dixit Jesus, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras, xii 27, 28, 31:

apud eundem, Confidite, Ego vici mundum, xvi 33:

et apud Esaiam, Quis hic venit ex Edom, incedens in multitudine roboris sui, manus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, lxiii 1-(x)19, lix 16-21. Quod glorificaverit Humanum Suum, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam glorificatus est, docet etiam apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum,xiii 31, 32:

apud eundem, Dixit Jesus, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te; nunc glorifica Me Tu, Pater, gloria quam habui antequam mundus erat apud Te, xvii 1, 5:

apud eundem, Nunc anima Mea turbata est; Pater, glorifica Tuum nomen; et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo, xii 27, 28:

et apud Lucam, Nonne hoc oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? xxiv (x)26;

`glorificare' est Divinum facere. {2}Inde nunc constat quod nisi Dominus in mundum venerit et homo factus sit, (c)et eo modo liberaverit ab inferno omnes illos qui credunt in Ipsum ac amant Ipsum, nullus mortalium salvari potuerit; ita intelligitur quod absque Domino nulla salus. @1 mundum AIT$ @2 In A n. 10,829 begins with this sentence.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church