1167. Quod per 'Canaanem seu Canaanitam' significentur in Verbo ritualia, seu externi cultus separati ab interno, ex permultis locis constat, cumprimis in historicis, qui quia tales erant tempore cum filii Jacobi intromissi in terram, permissum fuit ut exstirparentur; sed in sensu interno Verbi omnes illi per Canaanitas intelliguntur qui externum cultum separatum ab interno habent; et quia prae ceteris Judaei et Israelitae tales fuerunt, in Verbo prophetico ii in specie significantur, ut solum ex his binis locis constare potest, apud Davidem, Fuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum et filiarum suarum, quos sacrificabant idolis Canaanis; et profanata est terra sanguinibus; et immundi facti operibus suis, scortatique sunt factis suis, Ps. cvi 38, 39; ibi 'fundere sanguinem filiorum et filiarum' in sensu interno est quod exstinxerint omnia vera fidei et bona charitatis; 'filios et filias sacrificare idolis Canaanis' significat illa quae sunt fidei et charitatis profanare per cultum externum separatum ab interno, qui non nisi quam idololatricus est, ita 'immundi facti operibus suis et scortati factis suis': apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3;
ubi aperte dicuntur a terra Canaanaea. Quod 'Canaan' significet cultum externum separatum ab interno, videantur quae prius n. 1078, 1094.